- COINQUERE
- COINQUEREproprie dicebatur in sacris silvis, vetustô ad hanc rem verbô; quod Festus deputare, et Cato in precatione sacrificii, quod fieri solebat ad conlucandas arbores sacras, coercere. Ita autem illa habet apud Plinium, l. 17. c. ult. Si Deus, si Dea es, cuium illud sacrum est, uti tibi ius siet porro piacula facere, illius ve sacri coercendi ergo. Idem nempe quod conlucare est, h. e. non penitus succidere, quod Graeci ἐκκόπτειν dicunt, sed frondes superfluas, ab afflatu aut a Sole obstantes ac lumini etiam officientes, deputare et decidere, quod in silvis sacris seu leucis non fiebat, nisi sacrificiô, tantum abest, ut totos everti ac succidi fas esset. Ovid. l. 4. Fastor. v. 753.Seu mea falx ramo lucum spoliavit opaco,Unde data est teneriae fiscina frondis ovi.Incaedui namque prorsus luci erant, nec ramum aut frondem fas erat inde decidere, nisi factô sacrificiô, facinus istud expiarent: ut totus vero lucus exscinderetur, nullô piaculô poterat fieri satis, quô tantum scelus purgaretur. Hinc coercendi tantum sacri nemoris venia precatione hâc petita, quod Coinquere dicebatur, item quinquere, quod purgare exponit Sosipater. Sed falso; Propriâ enim sui notione contrarium plane significat hoc verbum: videl. contaminare, violare, impurum facere; quemadmodum παράγωγον inde coinquinare, quod contaminare, violare et impurum facere itidem denotat. Interim reâpse et effectu idem coinquere, quod deputare vel purgare est, licet contrariam significationem habeat. Quod enim in profanis arboribus et silvis putare dicebant et purgare, hoc in religiosis et sacris arboribus coinquere, i. e. contammare, vocabatur. Quippe cum nihil orunino ex his liceret amputari, aut tecidi, quae relgione sacrae et intactae essent; si quando ferrô, tangerentur, piaculum committebatur, ideoque non erat permissum eas conculare, nisi piaculari sacrô prius factô, ei Deo sive Deae, cui sacrae habererentur. Sed et necesse aliquando fuit, totas arbores in lucis succidere, quando nenipe fulguritae erant, quae et ipsae coinqui dicebantur; ut patet ex veter. Inscr. Earumque arborum adolefactarum et coinquendearum et in eo luco alioe sint repositae etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 585.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.